Adeste Fideles

Gattung: Weihnachtslied
Sprache: Deutsch
Deutsche Fassung: Herbei, o ihr Gläubigen und Nun freut euch, Ihr Christen
1. Adeste Fideles,
, laeti triumphantes,
Venite, venite in Bethlehem.
Natum videte regem angelorum:
Venite adoremus, venite adoremus,
Venite adoremus Dominum!

En grege relicto, humiles ad cunas
Vocati pastores approperant.
Et nos ovanti gradu festinemus:
Venite adoremus, venite adoremus,
Venite adoremus Dominum!

Aeterni Parentis splendorem aeternum
Velatum sub carne videbimus.
Deum infantem, pannis involutum,
Venite adoremus, venite adoremus,
Venite adoremus Dominum!

Pro nobis egenum et foeno cubantem
Piis foveamus amplexibus.
Sic nos amantem quis non redamaret?
Venite adoremus, venite adoremus,
Venite adoremus Dominum!




Sprüche-T-shirts